Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.16.1 Cic. Fam. 12.16.3 (English) >>Cic. Fam. 12.17.1

12.16.2 qui cum mihi in sermone iniecisset se velle Asiam visere, non modo invitatus sed etiam rogatus est a me ut id potis simum nobis obtinentibus provinciam faceret ; cui nos et caritate et amore tuum officium praestaturos non debes dubitare. illud quoque erit nobis curae ut Cratippus una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis in quae tua cohortatione incitatur futurum ; nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat. 12.16.3 vos quid ageretis in re p., cum has litteras dabam, non sciebam ; audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa ut aliquando otiosa libertate fruamur ; quod vel minime mihi adhuc contigit. ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi. in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis εὐθυρρημονέστερος videbor, turpitudo personae eius in quam liberius invehimur nos vindicabit. ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in eius modi et homines et civis. deinde qui magis hoc Lucilio licuerit adsumere libertatis quam nobis? cum etiam si odio pari fuerit in eos quos laesit, tamen certe non magis dignos habuerit in quos tanta libertate verborum incurreret. 12.16.4 tu sicut mihi pollicitus es, adiunges me quam primum ad tuos sermones ; namque illud non dubito quin, si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem et rei et amoris tui ferre. vale et matrem meosque tibi commendatos habe. D. viii K. Iun. Athenis.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.16.1 Cic. Fam. 12.16.3 (English) >>Cic. Fam. 12.17.1

Powered by PhiloLogic